| Habiti itaque delectus, reuocati undique et | 2.111.1.1 |
| omnes ueterani, uiri feminaeque ex censu libertinum | |
| coactae dare militem. Audita in senatu uox principis, | |
| decimo die, ni caueretur, posse hostem in urbis | |
| Romae uenire conspectum. Senatorum equitumque | 5 |
| Romanorum exactae ad id bellum operae: pollicitati. | |
| Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa re- | 2.1 |
| geret fuisset. Itaque, ut praesidium militum, res pu- | |
| blica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tibe- | |
| rium. | |
| Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra | 3.1 |
| speciosi ministerii locum. Finita equestri militia, | |
| designatus quaestor necdum senator aequatus sena- | |
| toribus, etiam designatis tribunis plebei, partem | |
| exercitus ab Vrbe traditi ab Augusto perduxi ad | 5 |
| filium eius. | |
| In quaestura deinde, remissa sorte pro- | 4.1 |
| uinciae, legatus eiusdem ad eundem missus. Quas | |
| nos primo anno acies hostium uidimus! Quantis pru- | |
| dentia ducis opportunitatibus furentes eorum uires | |
| uniuersas euasimus, elusimus partibus! Quanto cum | 5 |
| temperamento simul utilitatis res auctoritate impera- | |
| toris agi uidimus! Qua prudentia hiberna disposita | |
| sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, | |
| ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra | |
| se furens uiribus hostis elanguesceret! | 10 |