| Rumpit, interdum moratur proposita homi- | 2.110.1.1 |
| num fortuna. Praeparauerat iam hiberna Caesar ad | |
| Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque | |
| dierum iter a primis hostium <aberat | |
| et legiones | 2.1 |
| etiam quas> Saturninum admouere <ei> placuerat, | |
| paene aequali diuisae interuallo ab hoste intra pau- | |
| cos dies in praedicto loco cum Caesare <se> iuncturae | |
| erant, cum uniuersa Pannonia, insolens longae pacis | 5 |
| bonis, adulta uiribus, Delmatia omnibusque tractus | |
| eius gentibus in societatem adductis consilii, arma | |
| corripuit. | |
| Tum necessaria gloriosis praeposita, neque | 3.1 |
| tutum uisum, abdito in interiora exercitu, uacuam | |
| tam uicino hosti relinquere Italiam. Gentium natio- | |
| numque quae rebellauerant omnis numerus amplius | |
| DCCC milibus explebat; CC fere peditum collige- | 5 |
| bantur armis habilia, equitum VIIII. | |
| Cuius immen- | 4.1 |
| sae multitudinis, parentis acerrimis ac peritissimis | |
| ducibus, pars petere Italiam decreuerat iunctam | |
| sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Mace- | |
| doniam <se> effuderat, pars suis sedibus praesidium | 5 |
| esse destinauerat. Maxima duobus Batonibus ac | |
| Pinneti ducibus auctoritas erat. | |
| In omnibus autem | 5.1 |
| Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae | |
| quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum | |
| usus et familiaris animorum erat exercitatio. Itaque, | |
| Hercules! nulla umquam natio tam mature consilio | 5 |
| belli bellum iunxit ac decreta patrauit. | |
| Oppressi | 6.1 |
| ciues Romani, trucidati negotiatores, magnus uexilla- | |
| riorum numerus ad internecionem ea in regione quae | |
| plurimum ab imperatore aberat caesus, occupata | |
| armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni | 5 |
| ferroque uastata. Quin etiam tantus huius belli | |
| metus fuit ut stabilem illum et formatum tantorum | |
| bellorum experientia Caesaris Augusti animum qua- | |
| teret atque terreret. |