| Corpus suum custodientium imperium per- | 2.109.1.1 |
| petuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae for- | |
| mam redactum, breui in eminens et nostro quoque | |
| imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se | |
| ita aduersus Romanos ut neque bello nos <lacesseret | 5 |
| et, si> lacesseretur, superesse sibi uim ac uoluntatem | |
| resistendi <ostenderet>. | |
| Legati quos mittebat ad | 2.1 |
| Caesares, interdum ut supplicem commendabant, | |
| interdum ut pro pari loquebantur. Gentibus homi- | |
| nibusque a nobis desciscentibus erat apud eum per- | |
| fugium, <in> totumque ex male dissimulato agebat | 5 |
| aemulum, exercitumque, quem LXX milium pedi- | |
| tum, quattuor equitum fecerat, adsiduis aduersus | |
| finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habe- | |
| bat, operi praeparabat. | |
| Eratque etiam eo timendus | 3.1 |
| quod, cum Germaniam ad laeuam et in fronte, Panno- | |
| niam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet | |
| Noricos, tamquam in omnes semper uenturus ab | |
| omnibus timebatur. | 5 |
| Nec securam incrementi sui | 4.1 |
| patiebatur esse Italiam, quippe cum a summis Al- | |
| pium iugis quae finem Italiae terminant initium | |
| huius finium haud multo plus CC milibus passuum | |
| abesset. | 5 |
| Hunc uirum et hanc regionem, proximo | 5.1 |
| anno, diuersis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. | |
| Sentio Saturnino mandatum ut per Cattos, excisis | |
| continentibus Hercyniae siluis, legiones Boiohae- | |
| mum—id regioni, quam incolebat Maroboduus, no- | 5 |
| men est—, ipse a Carnunto, qui locus Norici regni | |
| proximus ab hac parte erat, exercitum qui in Illyrico | |
| merebat ducere in Marcomannos orsus est. |