| Nihil erat iam in Germania quod uinci | 2.108.1.1 |
| posset, praeter gentem Marcomannorum, quae, Ma- | |
| roboduo duce, excita sedibus suis atque in interiora | |
| refugiens, incinctos Hercyniae siluae campos inco- | |
| lebat. | 5 |
| Nulla festinatio huius uiri mentionem trans- | 2.1 |
| gredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore | |
| praeualens, animo ferox, natione magis quam ra- | |
| tione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum | |
| neque mobilem et ex uoluntate parentium constan- | 5 |
| tem inter suos occupauit principatum, sed certum | |
| imperium uimque regiam complexus animo statuit, | |
| auocata procul a Romanis gente sua, eo progredi | |
| ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua | |
| faceret potentissima. Occupatis igitur quos praedixi- | 10 |
| mus locis, finitimos omnes aut bello domuit aut con- | |
| dicionibus iuris sui fecit. |