| O rem dictu non eminentem, sed solida | 2.114.1.1 |
| ueraque uirtute atque utilitate maximam, experien- | |
| tia suauissimam, humanitate singularem! Per omne | |
| belli Germanici Pannonicique tempus, nemo e nobis | |
| gradumue nostrum aut praecedentibus aut sequenti- | 5 |
| bus imbecillus fuit, cuius salus ac ualetudo non ita | |
| sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissi- | |
| mus ille tantorum onerum mole huic uni negotio | |
| uacaret animus. | |
| Erat desiderantibus paratum iunc- | 2.1 |
| tum uehiculum, lectica eius publicata, cuius <usum> | |
| cum alii, tum ego sensi: iam medici, iam apparatus | |
| cibi, iam in hoc solum [uni] portatum instrumentum | |
| balinei nullius non succurrit ualetudini; domus tan- | 5 |
| tum ac domestici deerant, ceterum nihil quod ab illis | |
| aut praestari aut desiderari posset. | |
| Adiciam illud | 3.1 |
| quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia | |
| quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo | |
| uectus est, solus cum iis quos inuitauerat maiore | |
| parte aestiuarum expeditionum cenauit sedens. Non | 5 |
| sequentibus disciplinam, quatenus exemplo non | |
| nocebatur, ignouit; admonitio frequens, inerat et | |
| castigatio, uindicta rarissima, agebatque medium | |
| plurima dissimulantis, aliqua inhibentis. | |
| Hiems emolumentum patrati belli contulit; sed, | 4.1 |
| insequenti aestate, omnis Pannonia, reliquiis totius | |
| belli in Delmatia manentibus, pacem petiit. Ferocem | |
| illam tot milium iuuentutem, paulo ante seruitutem | |
| minatam Italiae, conferentem arma quibus usa erat | 5 |
| apud flumen, nomine Bathinum, prosternentemque | |
| se uniuersam genibus imperatoris, Batonemque et | |
| Pinnetem, excelsissimos duces, captum <alterum>, | |
| alterum a se deditum, iustis uoluminibus ordine | |
| narrabimus, ut spero. | 10 |
| Autumno, uictor in hiberna reducitur exercitus, | 5.1 |
| cuius omnibus copiis <a> Caesare <M.> Lepidus | |
| praefectus est, uir nominis ac fortunae Caesarum | |
| proximus, quem, in quantum quisque aut cognoscere | |
| aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit | 5 |
| tantorumque nominum quibus ortus est ornamen- | |
| tum iudicat. |