| Caesar ad alteram belli Delmatici molem | 2.115.1.1 |
| animum atque arma contulit. In qua regione, quali | |
| adiutore legatoque fratre meo, Magio Celere Velleiano, | |
| usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum | |
| est et amplissimorum honorum, quibus triumphans | 5 |
| eum Caesar donauit, signat memoria. | |
| Initio aestatis, | 2.1 |
| Lepidus, educto hibernis exercitu, per gentes inte- | |
| gras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac | |
| truces, tendens ad Tiberium imperatorem et cum | |
| difficultate locorum et cum ui hostium luctatus, | 5 |
| magna cum clade obsistentium excisis agris, exustis | |
| aedificiis, caesis uiris, laetus uictoria praedaque | |
| onustus peruenit ad Caesarem, | |
| et ob ea, quae si | 3.1 |
| propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, | |
| ornamentis triumphalibus, consentiente cum iudi- | |
| cio principum uoluntate senatus, <donatus> est. | |
| Illa aestas maximi belli consummauit effectus; | 4.1 |
| quippe Perustae ac Desitiates Delmatae, situ loco- | |
| rum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam | |
| pugnandi scientia et praecipue angustiis saltuum | |
| paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus | 5 |
| atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati | |
| sunt, cum paene funditus euersi forent. | |
| Nihil in | 5.1 |
| hoc tanto bello, nihil in Germania aut uidere maius | |
| aut mirari magis potui quam quod imperatori num- | |
| quam adeo ulla opportuna uisa est uictoriae occasio | |
| quam damno amissi pensaret militis semperque | 5 |
| uisum est gloriosum, quod esset tutissimum, et ante | |
| conscientiae quam famae consultum, nec umquam | |
| consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus proui- | |
| dentia ducis rectus est. |