| Magna in bello Delmatico experimenta | 2.116.1.1 |
| uirtutis, in multos ac difficiles locos praemissus, Ger- | |
| manicus dedit. | |
| Celebri etiam opera diligentique | 2.1 |
| Vibius Postumus, uir consularis, praepositus Delma- | |
| tiae, ornamenta meruit triumphalia; quem honorem | |
| ante paucos annos, Passienus et Cossus, uiri quibus- | |
| dam diuersis uirtutibus celebres, in Africa meruerant. | 5 |
| Sed Cossus uictoriae testimonium etiam in cognomen | |
| filii contulit, adulescentis in omnium uirtutum | |
| exempla geniti. | |
| At Postumi operum L. Apronius | 3.1 |
| particeps illa quoque militia eos, quos mox conse- | |
| cutus est, honores excellenti uirtute meruit. | |
| Vtinam non maioribus experimentis testatum | |
| esset quantum in omni re fortuna posset! Sed, in | 5 |
| hoc quoque genere abunde agnosci uis eius potest. | |
| Nam et Aelius Lamia, uir antiquissimi moris et | |
| priscam grauitatem super humanitate temperans, | |
| in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissi- | |
| mis functus ministeriis, non merito, sed materia | 10 |
| adipiscendi triumphalia defectus est, | |
| et A. Licinius | 4.1 |
| Nerua Silianus, P. Silii filius, quem uirum ne qui | |
| intellexit quidem abunde miratus est, [ne] nihil | |
| non <quod> optimo ciui, simplicissimo duci superes- | |
| set praeferens, immatura <morte> et fructu amplissi- | 5 |
| mae principis amicitiae et consummatione euectae | |
| in altissimum paternumque fastigium imaginis de- | |
| fectus est. | |
| Horum uirorum mentioni si quis quaesisse | 5.1 |
| me dicet locum, fatentem arguet; neque enim iustus | |
| sine mendacio candor apud bonos crimini est. |