| Tantum quod ultimam imposuerat Pan- | 2.117.1.1 |
| nonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra | |
| quinque consummati tanti operis dies funestae ex | |
| Germania epistulae caesi Vari trucidatarumque le- | |
| gionum trium totidemque alarum et sex cohortium | 5 |
| <allatae sunt>, uelut in hoc saltem tantummodo | |
| indulgente nobis fortuna, ne occupato duce < . . . > et | |
| causa <et> persona moram exigit. | |
| Varus Quintilius, illustri magis quam nobili ortus | 2.1 |
| familia, uir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore | |
| et animo immobilior, otio magis castrorum quam | |
| bellicae adsuetus militiae, pecuniae uero quam non | |
| contemptor, Syria, cui praefuerat, declarauit, quam | 5 |
| pauper diuitem ingressus diues pauperem reliquit. | |
| Is, cum exercitui qui erat in Germania praeesset, | 3.1 |
| concepit esse homines, qui nihil praeter uocem mem- | |
| braque haberent hominum, quique gladiis domari | |
| non poterant, posse iure mulceri. | |
| Quo proposito | 4.1 |
| mediam ingressus Germaniam, uelut inter uiros pa- | |
| cis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque | |
| pro tribunali ordine trahebat aestiua. |