| At illi, quod nisi expertus uix credat, in | 2.118.1.1 |
| summa feritate uersutissimi natumque mendacio | |
| genus, simulantes fictas litium series et nunc prouo- | |
| cantes alter alterum iniuria, nunc agentes gratias | |
| quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua noui- | 5 |
| tate incognitae disciplinae mitesceret et solita armis | |
| discerni iure terminarentur, in summam socordiam | |
| perduxere Quintilium usque eo ut se praetorem ur- | |
| banum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae | |
| finibus exercitui praeesse crederet. | 10 |
| Tum iuuenis, | 2.1 |
| genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra bar- | |
| barum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri | |
| principis gentis eius filius, ardorem animi uultu | |
| oculisque praeferens, adsiduus militiae nostrae prioris | 5 |
| comes, iure etiam ciuitatis Romanae ius equestris | |
| consequens gradus, segnitia ducis in occasionem | |
| sceleris usus est, haud imprudenter speculatus nemi- | |
| nem celerius opprimi quam qui nihil timeret, et fre- | |
| quentissimum initium esse calamitatis securitatem. | 10 |
| Primo igitur paucos, mox plures in societatem consilii | 3.1 |
| recepit; opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, | |
| decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. | |
| Id Varo per uirum eius gentis fidelem clarique nomi- | 4.1 |
| nis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam < . . . > fata | |
| consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxe- | |
| rant. Quippe ita se res habet, ut plerumque cui | |
| fortunam mutaturus deus, consilia corrumpat effi- | 5 |
| ciatque, quod miserrimum est, ut, quod accidit, | |
| etiam merito accidisse uideatur et casus in culpam | |
| transeat. Negat itaque se credere spemque in se | |
| beneuolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec | |
| diutius post primum indicem secundo relictus locus. | 10 |