| Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla | 2.119.1.1 |
| post Crassi in Parthis damnum in externis gentibus | |
| grauior Romanis fuit, iustis uoluminibus ut alii, | |
| ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda | |
| est. | 5 |
| Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu | 2.1 |
| experientiaque bellorum inter Romanos milites prin- | |
| ceps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate for- | |
| tunae circumuentus, cum ne pugnandi quidem | |
| aut egrediendi occasio iis, in quantum uoluerant, | 5 |
| data esset immunis, castigatis etiam quibusdam | |
| graui poena, quia Romanis et armis et animis usi | |
| fuissent, inclusus siluis, paludibus, insidiis ab eo | |
| hoste ad internecionem trucidatus est quem ita | |
| semper more pecudum trucidauerat, ut uitam aut mor- | 10 |
| tem eius nunc ira nunc uenia temperaret. | |
| Duci plus ad | 3.1 |
| moriendum quam ad pugnandum animi fuit: quippe | |
| paterni auitique exempli successor se ipse transfixit. | |
| At e praefectis castrorum duobus quam clarum exem- | 4.1 |
| plum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui, | |
| cum longe maximam partem absumpsisset acies, | |
| auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. | |
| At Vala Numonius, legatus Vari, cetera quietus ac | 5 |
| probus, diri auctor exempli, spoliatum equitem pedi- | |
| tem relinquens, fuga cum aliis Rhenum petere in- | |
| gressus est. Quod factum eius fortuna ulta est; non | |
| enim desertis superfuit, sed desertor occidit. | |
| Vari | 5.1 |
| corpus semiustum hostilis lacerauerat feritas; caput | |
| eius abscisum latumque ad Maroboduum et ab eo | |
| missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepul- | |
| tura honoratum est. | 5 |