| His auditis, reuolat ad patrem Caesar; | 2.120.1.1 |
| perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi | |
| causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias | |
| confirmat, disponit exercitus, praesidia munit et se | |
| magnitudine sua, non fiducia hostium metiens qui | 5 |
| Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minaba- | |
| tur, ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. | |
| Arma infert, quae arcuisse pater et patria contenti | 2.1 |
| erant; penetrat interius, aperit limites, uastat agros, | |
| urit domos, fundit obuios maximaque cum gloria, | |
| incolumi omnium quos transduxerat numero, in | |
| hiberna reuertitur. | 5 |
| Reddatur uerum L. Asprenati testimonium, qui | 3.1 |
| legatus sub auunculo suo Varo militans, gnaua uiri- | |
| lique opera duarum legionum quibus praeerat, | |
| exercitum immunem tanta calamitate seruauit ma- | |
| tureque ad inferiora hiberna descendendo, uacillan- | 5 |
| tium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos | |
| confirmauit. Sunt tamen qui, ut uiuos ab eo uindi- | |
| catos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint | |
| patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quan- | |
| tum uoluerit, ab eo aditam. | 10 |
| L. etiam Caedicii, | 4.1 |
| praefecti castrorum, eorumque qui una circumdati | |
| Alisone immensis Germanorum copiis obsidebantur, | |
| laudanda uirtus est qui, omnibus difficultatibus su- | |
| peratis, quas inopia rerum intolerabiles, uis hostium | 5 |
| faciebat inexsuperabiles, nec temerario consilio, nec | |
| segni prouidentia iuti speculatique opportunitatem | |
| ferro sibi ad suos peperere reditum. | |
| Ex quo apparet | 5.1 |
| Varum, sane grauem et bonae uoluntatis uirum, ma- | |
| gis imperatoris defectum consilio quam uirtute desti- | |
| tutum militum se magnificentissimumque perdi- | |
| disse exercitum. | 5 |
| Cum in captiuos saeuiretur a Ger- | 6.1 |
| manis, praeclari facinoris auctor fuit Caldus Caelius, | |
| ad uetustatem familiae suae dignissimus, qui, com- | |
| plexus catenarum quibus uinctus erat seriem, ita | |
| illas illisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis | 5 |
| cerebrique effluuio expiraret. |