| Eadem et uirtus et fortuna subsequenti | 2.121.1.1 |
| tempore ingressi Germaniam imperatoris Tiberii | |
| fuit quae initio fuerat. Qui, concussis hostium uiribus | |
| classicis peditumque expeditionibus, cum res Gallia- | |
| rum maximae molis accensasque plebis Viennensium | 5 |
| dissensiones coercitione magis quam poena mollisset, | |
| <et> senatus populusque Romanus, postulante patre | |
| eius, ut aequum ei ius in omnibus prouinciis exerci- | |
| tibusque esset quam erat ipsi, decreto complexus | |
| esset—etenim absurdum erat non esse sub illo quae | 10 |
| ab illo uindicabantur, | |
| et qui ad opem ferendam | 2.1 |
| primus erat, ad uindicandum honorem non iudicari | |
| parem—, in Vrbem reuersus, iam pridem debitum, | |
| sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis | |
| Delmatisque egit triumphum. | 5 |
| Cuius magnificentiam | 3.1 |
| quis miretur in Caesare? Fortunae uero quis non | |
| miretur indulgentiam? Quippe omnis eminentissimos | |
| hostium duces non occisos fama narrauit, sed uinctos | |
| triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter | 5 |
| praecipuos praecipuisque donis adornatos uiros co- | |
| mitari contigit. |