| Quis non inter reliqua quibus singularis | 2.122.1.1 |
| moderatio Ti. Caesaris elucet atque eminet, hoc | |
| quoque miretur quod, cum sine ulla dubitatione | |
| septem triumphos meruerit, tribus contentus fuerit? | |
| Quis enim dubitare potest quin ex Armenia recepta | 5 |
| et ex rege praeposito, cuius capiti insigne regium | |
| sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis | |
| ouans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raeto- | |
| rumque uictor curru Vrbem ingredi? | |
| Fractis deinde | 2.1 |
| post adoptionem, continua triennii militia, Germa- | |
| niae uiribus, idem illi honor et deferendus et reci- | |
| piendus fuerit? Et, post cladem sub Varo acceptam, | |
| ocius prosperrimo rerum euentu eadem excisa Ger- | 5 |
| mania triumphus summi ducis adornari debuerit? | |
| Sed in hoc uiro nescias utrum magis mireris quod | |
| laborum periculorumque semper excessit modum | |
| an quod honorum temperauit. |