| Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum | 2.123.1.1 |
| metus. Quippe Caesar Augustus, cum Germanicum | |
| nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in | |
| Germaniam, Tiberium autem filium missurus esset | |
| in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat, | 5 |
| prosequens eum simulque interfuturus athletarum | |
| certaminis ludicro quod eius honori sacratum a | |
| Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam | |
| iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius | |
| principia ualetudinis senserat, tamen obnitente ui | 10 |
| animi prosecutus filium digressusque ab eo Bene- | |
| uenti ipse Nolam petiit. Et, ingrauescente in dies uale- | |
| tudine, cum sciret quis uolenti omnia post se salua re- | |
| manere accersendus foret, festinanter reuocauit filium; | |
| ille ad patrem patriae expectato reuolauit matu- | 15 |
| rius. | |
| Tum securum se Augustus praedicans circum- | 2.1 |
| fususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi | |
| sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, | |
| si fata poscerent, recusans, subrefectus primo cons- | |
| pectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum | 5 |
| omnem curam fata uincerent, in sua resolutus initia, | |
| Pompeio Apuleioque consulibus, septuagesimo et | |
| sexto anno, animam caelestem caelo reddidit. |