| Quid tunc homines timuerint, quae | 2.124.1.1 |
| senatus trepidatio, quae populi confusio, quis Vrbis | |
| metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus con- | |
| finio, neque mihi tam festinanti exprimere uacat | |
| neque cui uacat potest. Id solum uoce publica dixisse | 5 |
| <satis> habeo: cuius orbis ruinam timueramus, eum | |
| ne commotum quidem sensimus, tantaque unius uiri | |
| maiestas fuit ut nec bonis neque contra malos opus | |
| armis foret. | |
| Vna tamen ueluti luctatio ciuitatis | 2.1 |
| fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Ro- | |
| mani, ut stationi paternae succederet, illius, ut po- | |
| tius aequalem ciuem quam eminentem liceret agere | |
| principem. Tandem, magis ratione quam honore | 5 |
| uictus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, | |
| periturum uideret, solique huic contigit paene diutius | |
| recusare principatum quam, ut occuparent eum, | |
| alii armis pugnauerant. | |
| Post redditum caelo patrem et corpus eius huma- | 3.1 |
| nis honoribus, nomen diuinis honoratum, primum | |
| principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, | |
| quam manu sua scriptam diuus Augustus reliquerat. | |
| Quo tempore, mihi fratrique meo, candidatis Cae- | 4.1 |
| saris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus uiris | |
| destinari praetoribus contigit, consecutisque ut neque | |
| post nos quemquam diuus Augustus, neque ante nos | |
| Caesar commendaret Tiberius. | 5 |