| Tulit protinus ut uoti et consilii sui pre- | 2.125.1.1 |
| tium res publica, neque diu latuit aut quid non impe- | |
| trando passuri fuissemus aut quid impetrando pro- | |
| fecissemus. Quippe exercitus qui in Germania mili- | |
| tabat praesentisque Germanici imperio regebatur, | 5 |
| simulque legiones quae in Illyrico erant rabie qua- | |
| dam et profunda confundendi omnia cupiditate | |
| nouum ducem, nouum statum, nouam quaerebant | |
| rem publicam; | |
| quin etiam, ausi sunt minari daturos | 2.1 |
| senatui, daturos principi leges; modum stipendii, | |
| finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt: pro- | |
| cessum etiam in arma ferrumque strictum est et | |
| paene in ultimum gladiorum erupit impunitas, de- | 5 |
| fuitque qui contra rem publicam duceret, non qui | |
| sequerentur. | |
| Sed haec omnia ueteris imperatoris | 3.1 |
| maturitas, multa inhibentis, aliqua cum grauitate | |
| pollicentis, inter seueram praecipue noxiorum ul- | |
| tionem mitis aliorum castigatio breui sopiit ac sus- | |
| tulit. | 5 |
| Quo quidem tempore, ut pleraque ignouit Germa- | 4.1 |
| nicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo | |
| quidem igne emicans incendium militaris tumultus | |
| missus erat, prisca antiquaque seueritate usus, | |
| ancipitia sibi tamque re quam exemplo perniciosa, | 5 |
| et his ipsis militum gladiis quibus obsessus erat, | |
| obsidentes coercuit, | |
| singulari adiutore in eo negotio | 5.1 |
| usus Iunio Blaeso, uiro nescias utiliore in castris an | |
| meliore in toga; qui, post paucos annos proconsul | |
| in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione | |
| imperatoria meruit. At Hispanias exercitumque <in | 5 |
| iis cum M. Lepidus, de cuius> uirtutibus celeberri- | |
| maque in Illyrico militia praediximus, cum imperio | |
| obtineret, in summa pace <et> quiete continuit, | |
| cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae | |
| sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac | 10 |
| fidem Dolabella quoque, uir simplicitatis generosissi- | |
| mae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus | |
| est. |