Quanta sua suorumque nomine exstruxit 2.130.1.1
opera! Quam pia munificentia superque humanam
euecta fidem templum patri molitur! Quam magni-
fico animi temperamento Cn. quoque Pompei munera
absumpta igni restituit! Qui quidquid umquam clari- 5
tudine eminuit, id ueluti cognatum censet tuendum.
Qua liberalitate cum alias, tum proxime incenso 2.1
monte Caelio omnis ordinis hominum iacturae patri-
monio succurrit suo! Quanta cum quiete hominum
rem perpetui praecipuique timoris, supplementum,
sine trepidatione delectus prouidet! 5
  Si aut natura patitur aut mediocritas recipit ho- 3.1
minum, audeo cum deis queri: 'Quid hic meruit,
primum ut scelerata Drusus Libo iniret consilia?
Deinde ut Silium Pisonemque tam <infestos haberet,
quorum> alterius dignitatem constituit, auxit al- 5
terius?' Vt ad maiora transcendam, quamquam et
haec ille duxit maxima, quid, ut iuuenes amitteret
filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo?
Dolenda adhuc 4.1
rettulimus: ueniendum ad erubescenda est. Quantis
hoc triennium, M. Vinici, doloribus lacerauit animum
eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est,
pectus eius flagrauit incendio, quod ex nuru, quod ex 5
nepote dolere, indignari, erubescere coactus est!
Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater,
eminentissima et per omnia deis quam hominibus
similior femina, cuius potentiam nemo sensit nisi
aut leuatione periculi aut accessione dignitatis. 10