| Sed, proposita quasi uniuersa princi- | 2.129.1.1 |
| patus Ti. Caesaris <tabula>, singula recenseamus. | |
| Qua ille prudentia Rhascupolim, interemptorem fra- | |
| tris sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, | |
| Romam euocauit! Singulari in eo negotio usus opera | 5 |
| Flacci Pomponii, consularis uiri, nati ad omnia quae | |
| recte facienda sunt, simplicique uirtute merentis | |
| semper quam captantis gloriam. | |
| Cum quanta graui- | 2.1 |
| tate, ut senator et iudex, non ut princeps < . . . > et | |
| causas pressius audit! Quam celeriter ingratum et | |
| noua molientem < . . . > oppressit! Quibus praeceptis | |
| instructum Germanicum suum imbutumque rudi- | 5 |
| mentis militiae secum actae domitorem recepit Ger- | |
| maniae! Quibus iuuentam eius exaggerauit honoribus, | |
| respondente cultu triumphi rerum quas gesserat | |
| magnitudini! | |
| Quotiens populum congiariis honorauit | 3.1 |
| senatorumque censum, cum id senatu auctore facere | |
| potuit, quam libenter expleuit, ut neque luxuriam | |
| inuitaret neque honestam paupertatem pateretur | |
| dignitate destitui! Quanto cum honore Germanicum | 5 |
| suum in transmarinas misit prouincias! Qua ui | |
| consiliorum suorum, ministro et adiutore usus | |
| Druso, filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati | |
| regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, uelut | |
| serpentem abstrusam terrae salubribus consiliorum | 10 |
| suorum medicamentis coegit egredi! Quam illum ut | |
| honorate, sic secure continet! Quantae molis bellum, | |
| principe Galliarum ciente Sacrouiro Floroque Iulio, | |
| mira celeritate ac uirtute compressit, ut ante popu- | |
| lus Romanus uicisse se quam bellare cognosceret | 15 |
| nuntiosque periculi uictoriae praecederet nuntius! | |
| Magni etiam terroris bellum Africum et cottidiano | 4.1 |
| auctu maius auspiciis consiliisque eius breui sepul- | |
| tum est. |