| In huius uirtutum aestimatione, iam | 2.128.1.1 |
| pridem iudicia ciuitatis cum iudiciis principis cer- | |
| tant; neque nouus hic mos senatus populique Ro- | |
| mani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissi- | |
| mum. Nam et illi, qui primi ante bellum Punicum, | 5 |
| abhinc annos CCC, Ti. Coruncanium, hominem | |
| nouum, cum aliis omnibus honoribus, tum pontifi- | |
| catu etiam maximo ad principale extulere fasti- | |
| gium, | |
| et qui equestri loco natum Sp. Caruilium | 2.1 |
| et mox M. Catonem, nouum etiam Tusculo Vrbis | |
| inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, | |
| censuras et triumphos prouexere, | |
| et qui C. Marium, | 3.1 |
| ignotae originis, usque ad sextum consulatum sine | |
| dubitatione Romani nominis habuere principem, et | |
| qui M. Tullio tantum tribuere ut paene adsentatione | |
| sua quibus uellet principatus conciliaret, quique | 5 |
| nihil Asinio Pollioni negauerunt quod nobilissimis | |
| summo cum sudore consequendum foret, profecto | |
| hoc senserunt, in cuiuscumque animo uirtus inesset, | |
| ei plurimum esse tribuendum. | |
| Haec naturalis exem- | 4.1 |
| pli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad | |
| iuuanda uero onera principis Seianum propulit | |
| senatumque et populum Romanum eo perduxit ut, | |
| quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis | 5 |
| suae libenter aduocet. |