| Raro eminentes uiri non magnis adiu- | 2.127.1.1 |
| toribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut | |
| duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequa- | |
| uerunt sibi, ut diuus Augustus M. Agrippa et proxime | |
| ab eo Statilio Tauro, quibus nouitas familiae haud | 5 |
| obstitit quominus ad multiplices consulatus trium- | |
| phosque et complura eueherentur sacerdotia. | |
| Et- | 2.1 |
| enim magna negotia magnis adiutoribus egent—neque | |
| in parua paucitas ministeria deficit—, interestque | |
| rei publicae quod usu necessarium est, dignitate | |
| eminere utilitatemque auctoritate muniri. | 5 |
| Sub his | 3.1 |
| exemplis, Ti. Caesar Seianum Aelium, principe | |
| equestris ordinis patre natum, materno uero genere | |
| clarissimas ueteresque et insignes honoribus com- | |
| plexum familias, habentem consulares fratres, conso- | 5 |
| brinos, auunculum, ipsum uero laboris ac fidei | |
| capacissimum, sufficiente etiam uigori animi com- | |
| page corporis, singularem principalium onerum adiu- | |
| torem in omnia habuit atque habet, | |
| uirum seueritatis | 4.1 |
| laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis similli- | |
| mum, nihil sibi uindicantem eoque adsequentem | |
| omnia, semperque infra aliorum aestimationes se | |
| metientem, uultu uitaque tranquillum, animo exsom- | 5 |
| nem. |