Neque hoc in Graecis quam in Romanis 1.17.1.1
euenit magis. Nam, nisi aspera ac rudia repetas et
inuenti laudanda nomine, in Accio circaque eum
Romana tragoedia est; dulcesque Latini leporis
facetiae per Caecilium Terentiumque et Afranium 5
subpari aetate nituerunt.
Historicos etiam, ut Liuium 2.1
quoque priorum aetati adstruas, praeter Catonem
et quosdam ueteres et obscuros minus LXXX annis
circumdatum aeuum tulit, ut nec poetarum in anti-
quius citeriusue processit ubertas. 5
At oratio ac uis 3.1
forensis perfectumque prosae eloquentiae decus,
ut idem separetur Cato—pace P. Crassi Scipio-
nisque et Laelii et Gracchorum et Fannii et Seruii
Galbae dixerim—ita uniuersa sub principe operis 5
sui erupit Tullio ut delectari ante eum paucissimis,
mirari uero neminem possis, nisi aut ab illo uisum
aut qui illum uiderit.
Hoc idem euenisse gramma- 4.1
ticis, plastis, pictoribus, scalptoribus quisquis tem-
porum institerit notis, reperiet, eminentiam cuiusque
operis artissimis temporum claustris circumdatam.
  Huius ergo recedentis in quodque saeculum 5.1
ingeniorum similitudinis congregantisque se et in
studium par et in emolumentum causas cum semper
requiro, numquam reperio quas esse ueras confidam,
sed fortasse ueri similes, inter quas has maxime. 5
Alit aemulatio ingenia, et nunc inuidia, nunc 6.1
admiratio imitationem accendit, naturaque quod
summo studio petitum est ascendit in summum
difficilisque in perfecto mora est, naturaliterque
quod procedere non potest, recedit. 5
Et, ut primo 7.1
ad consequendos quos priores ducimus accendimur,
ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse despe-
rauimus, studium cum spe senescit et, quod adsequi
non potest, sequi desinit et, uelut occupatam relin- 5
quens materiam, quaerit nouam, praeteritoque eo
in quo eminere non possumus, aliquid in quo nitamur
conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis
transitus maximum perfecti operis impedimentum
sit. 10