| Cum haec particula operis uelut formam | 1.16.1.1 |
| propositi excesserit, quamquam intellego mihi in | |
| hac tam praecipiti festinatione quae me, rotae | |
| proniue gurgitis ac uerticis modo, nusquam patitur | |
| consistere, paene magis necessaria praetereunda | 5 |
| quam superuacua amplectenda, nequeo tamen tem- | |
| perare mihi quin rem saepe agitatam animo meo | |
| neque ad liquidum ratione perductam signem stilo. | |
| Quis enim abunde mirari potest, quod eminen- | 2.1 |
| tissima cuiusque professionis ingenia in eandem | |
| formam et in idem artati temporis congruere spa- | |
| tium et, quemadmodum clausa capso alioque saepto | |
| diuersi generis animalia, nihilominus, separata alienis, | 5 |
| in unum quaeque corpus congregantur, ita cuiusque | |
| clari operis capacia ingenia in similitudinem et | |
| temporum et profectuum semet ipsa ab aliis sepa- | |
| rauerunt? | |
| Vna neque multorum annorum spatio | 3.1 |
| diuisa aetas per diuini spiritus uiros, Aeschylum, | |
| Sophoclen, Euripiden, illustrauit tragoediam; una | |
| priscam illam et ueterem sub Cratino Aristopha- | |
| neque et Eupolide comoediam; ac nouam [comi- | 5 |
| cam] Menander aequalesque eius aetatis magis quam | |
| operis Philemo ac Diphilus et inuenere intra pau- | |
| cissimos annos neque imitandam reliquere. | |
| Philo- | 4.1 |
| sophorum quoque ingenia, Socratico ore defluentia, | |
| omnium quos paulo ante enumerauimus, quanto | |
| post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? | |
| Quid ante Isocratem, quid post eius auditores | 5.1 |
| eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? | |
| Adeo quidem artatum angustiis temporum ut nemo | |
| memoria dignus alter ab altero uideri nequiuerint. |