| Deinde, neque dum Hannibal in Italia | 1.15.1.1 |
| moratur, neque proximis post excessum eius annis, | |
| uacauit Romanis colonias condere, cum esset in | |
| bello conquirendus potius miles quam dimittendus | |
| et, post bellum, uires refouendae magis quam spar- | 5 |
| gendae. | |
| Cn. autem Manlio Volsone et Fuluio Nobi- | 2.1 |
| liore consulibus, Bononia deducta colonia, abhinc | |
| annos ferme CCXVII et, post quadriennium, Pisau- | |
| rum ac Potentia, interiectoque triennio, Aquileia | |
| et Grauisca, et, post quadriennium, Luca. | 5 |
| Eodem | 3.1 |
| temporum tractu, quamquam apud quosdam ambi- | |
| gitur, Puteolos Salernumque et Buxentum missi | |
| coloni, Auximum autem in Picenum, abhinc annos | |
| ferme CLXXXVII, ante triennium quam Cassius | 5 |
| censor, a Lupercali in Palatium uersus, theatrum | |
| facere instituit; cui inde moliendo eximia ciuitatis | |
| seueritas et consul Caepio restitere, quod ego inter | |
| clarissima publicae uoluntatis argumenta nume- | |
| rauerim. | 10 |
| Cassio autem Longino et Sextio Caluino, | 4.1 |
| qui Sallues apud Aquas, quae ab eo Sextiae appellan- | |
| tur, deuicit, consulibus, Fabrateria deducta est | |
| abhinc annos ferme CLVII; et, post annum, Scola- | |
| cium Mineruia, Tarentum Neptunia, Carthagoque | 5 |
| in Africa, prima, ut praediximus, extra Italiam | |
| colonia condita est. | |
| De Dertona ambigitur, Narbo | 5.1 |
| autem Martius in Gallia, Porcio Marcioque consuli- | |
| bus, abhinc annos circiter CLIII, deducta colonia | |
| est. Post tres et uiginti annos, in Bagiennis Eporedia, | |
| Mario sextum Valerioque Flacco consulibus. Neque | 5 |
| facile memoriae mandauerim quae, nisi militaris, | |
| post hoc tempus deducta sit. |