Cum facilius cuiusque rei in unum contracta
|
1.14.1.1
|
species quam diuisa temporibus oculis animisque
|
|
inhaereat, statui priorem huius uoluminis poste-
|
|
rioremque partem non inutili rerum notitia in artum
|
|
contracta distinguere atque huic loco inserere quae
|
5
|
quoque tempore post Romam a Gallis captam deducta
|
|
sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae
|
|
et auctores et ipsarum praefulgent nomina. Huic
|
|
rei per idem tempus ciuitates propagatas auctumque
|
|
Romanum nomen communione iuris haud intempes-
|
10
|
tiue subtexturi uidemur.
|
|
Post septem annos quam
|
2.1
|
Galli urbem ceperant, Sutrium deducta colonia
|
|
est et, post annum, Setia, nouemque interiectis
|
|
annis, Nepe, deinde, interpositis duobus et triginta,
|
|
Aricini in ciuitatem recepti.
|
5
|
Abhinc annos autem
|
3.1
|
CCCL, Sp. Postumio Veturio Caluino consulibus,
|
|
Campanis data est ciuitas partique Samnitium sine
|
|
suffragio; et eodem anno Cales deducta colonia.
|
|
Interiecto deinde triennio, Fundani et Formiani
|
5
|
in ciuitatem recepti, eo ipso anno quo Alexandria
|
|
condita est;
|
|
insequentibusque consulibus, a Sp. Pos-
|
4.1
|
tumio Philone Publilio censoribus Acerranis data
|
|
ciuitas. Et, post triennium, Tarracina deducta
|
|
colonia interpositoque quadriennio, Luceria, ac deinde,
|
|
interiecto triennio, Suessa Aurunca et Saticula,
|
5
|
Interamnaque post biennium.
|
|
Decem deinde hoc
|
5.1
|
munere anni uacauerunt: tunc Sora atque Alba
|
|
deductae coloniae et Carseoli post biennium.
|
|
At
|
6.1
|
quintum Fabio Quinto, Decio Mure quartum consu-
|
|
libus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam
|
|
Minturnasque missi coloni, post quadriennium Venu-
|
|
siam; interiectoque biennio, M'. Curio et Rufino
|
5
|
Cornelio consulibus, Sabinis sine suffragio data ciui-
|
|
tas: id actum ante annos ferme CCCXX.
|
|
At Cosam
|
7.1
|
et Paestum abhinc annos ferme trecentos, Fabio
|
|
Dorsone et Claudio Canina consulibus, interiecto
|
|
quinquennio, Sempronio Sopho et Appio, Caeci
|
|
filio, consulibus, Ariminum <et> Beneuentum coloni
|
5
|
missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum.
|
|
At
|
8.1
|
initio primi belli Punici, Firmum et Castrum colonis
|
|
occupata et, post annum, Aesernia postque XVII
|
|
annos, Aefulum et Alsium Fregenaeque [anno]
|
|
post biennium proximoque anno, Torquato Sempro-
|
5
|
nioque consulibus, Brundisium et, post triennium,
|
|
Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum
|
|
est initium. Postque biennium ducta Valentia et,
|
|
sub aduentum in Italiam Hannibalis, Cremona atque
|
|
Placentia.
|
10
|