| Ante triennium quam Carthago deleretur, | 1.13.1.1 |
| M. Cato, perpetuus diruendae eius auctor, L. Censo- | |
| rino M'. Manilio consulibus, mortem obiit. Eodem | |
| anno quo Carthago concidit, L. Mummius Corin- | |
| thum post annos DCCCCLII quam ab Alete, Hippotis | 5 |
| filio, erat condita, funditus eruit. | |
| Vterque impe- | 2.1 |
| rator deuictae a se gentis nomine honoratus, alter | |
| Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quis- | |
| quam ex nouis hominibus prior Mummio cognomen | |
| uirtute partum uindicauit. | 5 |
| Diuersi imperatoribus | 3.1 |
| mores, diuersa fuere studia: quippe Scipio tam | |
| elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae | |
| et auctor et admirator fuit, ut Polybium Panae- | |
| tiumque, praecellentes ingenio uiros, domi mili- | 5 |
| tiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam | |
| hoc Scipione elegantius interualla negotiorum otio | |
| dispunxit semperque aut belli aut pacis seruiit | |
| artibus: semper inter arma ac studia uersatus, aut | |
| corpus periculis aut animum disciplinis exercuit. | 10 |
| Mummius tam rudis fuit ut, capta Corintho, cum | 4.1 |
| maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac | |
| statuas in Italiam portandas locaret, iuberet praedici | |
| conducentibus, si eas perdidissent, nouas eos reddi- | |
| turos. | 5 |
| Non tamen puto dubites, Vinici, quin magis | 5.1 |
| pro re publica fuerit manere adhuc rudem Corin- | |
| thiorum intellectum quam in tantum ea intellegi, | |
| et quin hac prudentia illa imprudentia decori publico | |
| fuerit conuenientior. | 5 |