Vniuersa deinde, ut praediximus, instincta 1.12.1.1
in bellum Achaia, cuius pars magna, eiusdem Metelli
Macedonici uirtute armisque fracta erat, maxime
Corinthiis in arma cum grauibus etiam in Romanos
contumeliis instigantibus, destinatus ei bello gerendo 5
consul Mummius.
Et sub idem tempus, magis quia 2.1
uolebant Romani, quidquid de Carthaginiensibus
diceretur, credere, quam quia credenda adferebantur,
statuit senatus Carthaginem excidere.
Ita eodem 3.1
tempore, P. Scipio Aemilianus, uir auitis P. Africani
paternisque L. Pauli uirtutibus simillimus, omnibus
belli ac togae dotibus ingeniique ac studiorum
eminentissimus saeculi sui, qui nihil in uita nisi 5
laudandum aut fecit aut dixit ac sensit, quem Paulo
genitum, adoptatum a Scipione Africani filio diximus,
aedilitatem petens consul creatus est.
Bellum Car- 4.1
thagini iam ante biennium a prioribus consulibus
illatum maiore ui intulit—cum ante in Hispania
murali corona, in Africa obsidionali donatus esset,
in Hispania uero etiam ex prouocatione, ipse modicus 5
uirium, immanis magnitudinis hostem interemis-
set—
eamque urbem magis inuidia imperii quam 5.1
ullius eius temporis noxiae inuisam Romano nomini
funditus sustulit fecitque suae uirtutis monimentum
quod fuerat aui eius clementiae. Carthago diruta
est, cum stetisset annis DCLXVI, abhinc annos 5
CLXXVII, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consu-
libus.
Hunc finem habuit Romani imperii Carthago 6.1
aemula, cum qua bellare maiores nostri coepere,
Claudio et Fuluio consulibus, ante annos CCXCVI
quam tu, M. Vinici, consulatum inires. Ita per
annos CXV aut bellum inter eos populos aut belli 5
praeparatio aut infida pax fuit.
Neque se Roma, 7.1
iam terrarum orbi superato, securam sperauit fore,
si nomen usquam stantis maneret Carthaginis:
adeo odium certaminibus ortum ultra metum durat
et ne in uictis quidem deponitur neque ante inuisum 5
esse desinit quam esse desiit.