| Post uictum captumque Persen, qui qua- | 1.11.1.1 |
| driennio post in libera custodia Albae decessit, | |
| Pseudophilippus, a Mendacio simulatae originis | |
| appellatus, qui se Philippum regiaeque stirpis | |
| ferebat, cum esset ultimae, armis occupata Mace- | 5 |
| donia, adsumptis regni insignibus, breui temeritatis | |
| poenas dedit. | |
| Quippe Q. Metellus praetor, cui ex | 2.1 |
| uirtute Macedonici nomen inditum erat, praeclara | |
| uictoria ipsum gentemque superauit et immani | |
| etiam Achaeos rebellare incipientes fudit acie. | |
| Hic est Metellus Macedonicus qui porticus, quae | 3.1 |
| fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione | |
| positis, quae nunc Octauiae porticibus ambiuntur, | |
| fecerat, quique hanc turmam statuarum equestrium | |
| quae frontem aedium spectant, hodieque maximum | 5 |
| ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit. | |
| Cuius | 4.1 |
| turmae hanc causam referunt Magnum Alexandrum | |
| impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore | |
| operum, ut eorum equitum, qui ex ipsius turma | |
| apud Granicum flumen ceciderant, expressa simi- | 5 |
| litudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque | |
| iis interponeret. | |
| Hic idem primus omnium Romae | 5.1 |
| aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus | |
| uel magnificentiae uel luxuriae princeps fuit. | |
| Vix | 6.1 |
| ullius gentis, aetatis, ordinis, hominem inueneris | |
| cuius felicitatem fortunae Metelli compares. Nam, | |
| praeter excellentes triumphos honoresque amplissi- | |
| mos et principale in re publica fastigium exten- | 5 |
| tumque uitae spatium et acres innocentesque pro re | |
| publica cum inimicis contentiones, quattuor filios | |
| sustulit, omnes adultae aetatis uidit, omnes reliquit | |
| superstites et honoratissimos. | |
| Mortui eius lectum | 7.1 |
| pro rostris sustulerunt quattuor filii, unus consularis | |
| et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus | |
| candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. | |
| Hoc est nimirum magis feliciter de uita migrare quam | 5 |
| mori. |