| Per idem tempus, cum Antiochus Epiphanes, | 1.10.1.1 |
| qui Athenis Olympieum inchoauit, tum rex Syriae, | |
| Ptolemaeum puerum Alexandriae obsideret, missus | |
| est ad eum legatus M. Popilius Laenas qui iuberet | |
| incepto desistere. | 5 |
| Mandataque exposuit et regem | 2.1 |
| deliberaturum se dicentem circumscripsit uirgula | |
| iussitque prius responsum reddere quam egrederetur | |
| finito harenae circulo. Sic cogitationem regiam | |
| Romana disiecit constantia oboeditumque imperio. | 5 |
| Lucio autem Paulo, magnae uictoriae compoti, | 3.1 |
| quattuor filii fuere; ex iis duos natu maiores, unum | |
| P. Scipioni, P. Africani filio, nihil ex paterna maies- | |
| tate praeter speciem nominis uigoremque eloquentiae | |
| retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio | 5 |
| Maximo. Duos minores natu praetextatos, quo | |
| tempore uictoriam adeptus est, habuit. | |
| Is, cum in | 4.1 |
| contione extra urbem more maiorum ante triumphi | |
| diem ordinem actorum suorum commemoraret, | |
| deos immortales precatus est ut, si quis eorum inui- | |
| deret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius | 5 |
| saeuiret quam in rem publicam. | |
| Quae uox, ueluti | 5.1 |
| oraculo emissa, magna parte eum spoliauit sanguinis | |
| sui. Nam alterum ex suis quos in familia retinuerat, | |
| liberis, ante paucos triumphi, alterum post pauciores | |
| amisit dies. | 5 |
| Aspera circa haec tempora censura | 6.1 |
| Fuluii Flacci et Postumii Albini fuit: quippe Fuluii | |
| censoris frater, et quidem consors, Cn. Fuluius senatu | |
| motus est ab iis censoribus. |