| . . . quam timuerat hostis, expetit. Nam | 1.9.1.1 |
| biennio adeo uaria fortuna cum consulibus conflixe- | |
| rat, ut plerumque superior fuerit magnamque partem | |
| Graeciae in societatem suam perduceret. | |
| Quin | 2.1 |
| Rhodii quoque, fidelissimi antea Romanis, tum dubia | |
| fide, speculati fortunam, proniores regis partibus | |
| fuisse uisi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius | |
| fuit animo neque fratris initiis neque suae respondit | 5 |
| consuetudini. | |
| Tum senatus populusque Romanus | 3.1 |
| L. Aemilium Paulum, qui et praetor et consul | |
| triumphauerat, uirum in tantum laudandum in | |
| quantum intellegi uirtus potest, consulem creauit, | |
| filium eius Pauli qui, ad Cannas, quam tergiuer- | 5 |
| santer perniciosam rei publicae pugnam inierat, | |
| tam fortiter in ea mortem obierat. | |
| Is Persam ingenti | 4.1 |
| proelio, apud urbem nomine Pydnam, in Mace- | |
| donia, fusum fugatumque castris exuit, deletisque | |
| eius copiis, destitutum omni spe, coegit e Macedonia | |
| profugere, quam ille linquens in insulam Samothra- | 5 |
| ciam profugit templique se religioni supplicem cre- | |
| didit. | |
| Ad eum Cn. Octauius praetor, qui classi | 5.1 |
| praeerat, peruenit et ratione magis quam ui per- | |
| suasit ut se Romanorum fidei committeret. Ita | |
| Paulus maximum nobilissimumque regem in | |
| triumpho duxit. Quo anno et Octauii praetoris | 5 |
| naualis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante | |
| currum agentis triumphi fuere celebres. | |
| Quam sit | 6.1 |
| adsidua eminentis fortunae comes inuidia altissi- | |
| misque adhaereat, etiam hoc colligi potest quod, | |
| cum Anicii Octauiique triumphum nemo inter- | |
| pellaret, fuere qui Pauli impedire obniterentur. | 5 |
| Cuius tantum priores excessit uel magnitudine regis | |
| Persei uel specie simulacrorum uel modo pecuniae | |
| ut bis miliens centiens sestertium aerario contu- | |
| lerit is et omnium ante actorum comparationem | |
| amplitudine uicerit. | 10 |