| Clarissimum deinde omnium ludicrum cer- | 1.8.1.1 |
| tamen et ad excitandam corporis animique uirtutem | |
| efficacissimum, Olympiorum initium habuit, aucto- | |
| rem Iphitum Elium. Is eos ludos mercatumque | |
| instituit ante annos quam tu, M. Vinici, consu- | 5 |
| latum inires, DCCCXXIII. | |
| Hoc sacrum eodem loco | 2.1 |
| instituisse fertur abhinc annos ferme MCCL Atreus, | |
| cum Pelopi patri funebres ludos faceret: quo quidem | |
| in ludicro omnisque generis certaminum Hercules | |
| uictor extitit. | 5 |
| Tum Athenis perpetui archontes esse desierunt, | 3.1 |
| cum fuisset ultimus Alcmaeon, coeperuntque in | |
| denos annos creari: quae consuetudo in annos LXX | |
| mansit ac deinde annuis commissa est magistra- | |
| tibus res publica. Ex iis qui denis annis praefuerunt, | 5 |
| primus fuit Charops, ultimus Eryxias, ex annuis | |
| primus Creon. | |
| Sexta Olympiade, post duo et uiginti annos quam | 4.1 |
| prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, | |
| ultus iniurias aui, Romam urbem Parilibus in Palatio | |
| condidit. A quo tempore ad uos consules anni sunt | |
| DCCLXXXI; id actum post Troiam captam | 5 |
| annis CCCCXXXVII. | |
| Id gessit Romulus adiutus | 5.1 |
| legionibus Latini, aui sui; libenter enim his, qui ita | |
| prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem | |
| nouam tam uicinis Veientibus aliisque Etruscis ac | |
| Sabinis cum imbelli et pastorali manu uix potuerit, | 5 |
| quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. | |
| Hic centum homines electos appellatosque patres | 6.1 |
| instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen | |
| patriciorum habet. Raptus uirginum Sabinarum . . . | |
| Prisc. GL 2.248K | |
| . . . Nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis | fr.1 |
| filius Cimon . . . |