| Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, | 1.7.1.1 |
| circa CXX annos distinctus ab Homeri aetate, uir | |
| perelegantis ingenii et mollissima dulcedine car- | |
| minum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, | |
| ut tempore tanto uiro, ita operis auctoritate proxi- | 5 |
| mus. Qui uitauit ne in id quod Homerus incideret, | |
| patriamque et parentes testatus est, sed patriam, | |
| quia multatus ab ea erat, contumeliosissime. | |
| Dum in externis moror, incidi in rem domesticam | 2.1 |
| maximique erroris et multum discrepantem auctorum | |
| opinionibus: nam quidam huius temporis tractu | |
| aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante | |
| annos fere DCCCXXX. | 5 |
| Quibus equidem adsen- | 3.1 |
| serim: sed M. Cato quantum differt! qui dicat | |
| Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde | |
| Nolam; stetisse autem Capuam, antequam a Ro- | |
| manis caperetur, annis circiter CCLX. | 5 |
| Quod si | 4.1 |
| ita est, cum sint a Capua capta anni CCXL, ut con- | |
| dita est, anni sunt fere D. Ego, pace diligentiae | |
| Catonis dixerim, uix crediderim tam mature tantam | |
| urbem creuisse, floruisse, concidisse, resurrexisse. | 5 |