Insequenti tempore imperium Asiaticum ab 1.6.1.1
Assyriis, qui id obtinuerant annis MLXX, transla-
tum est ad Medos, abhinc annos ferme DCCCLXX.
Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluen- 2.1
tem et nimium felicem, malo suo, tertio et tricen-
simo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona
condiderant, natum, ita ut semper successor regni
paterni foret filius, Arbaces Medus imperio uitaque 5
priuauit.
Ea aetate, clarissimus Grai nominis Lycur- 3.1
gus Lacedaemonius, uir generis regii, fuit seuerissi-
marum iustissimarumque legum auctor et disci-
plinae conuenientissimae uiris, cuius quam diu Sparta
diligens fuit, excelsissime floruit. 5
Hoc tractu tempo- 4.1
rum, ante annos quinque et sexaginta quam urbs
Romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam
Dido autumant, Carthago conditur.
Circa quod 5.1
tempus Caranus, uir generis regii, sextus decimus
ab Hercule, profectus Argis regnum Macedoniae
occupauit; a quo Magnus Alexander cum fuerit
septimus decimus, iure materni generis Achille 5
auctore, paterni Hercule gloriatus est.
  [Aemilius Sura de annis populi Romani: Assyrii 6.1
principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde
Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde
duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Mace-
donibus oriundi erant, haud multo post Carthagi- 5
nem subactam deuictis, summa imperii ad popu-
lum Romanum peruenit. Inter hoc tempus et ini-
tium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum
potitus, intersunt anni MDCCCCXCV.]