| Tum P. Scipio Nasica, eius qui optimus uir | 2.3.1.1 |
| a senatu iudicatus erat nepos, eius qui censor porti- | |
| cus in Capitolio fecerat filius, pronepos autem | |
| Cn. Scipionis, celeberrimi uiri P. Africani patrui, is | |
| priuatusque et togatus, cum esset consobrinus | 5 |
| Ti. Gracchi, patriam cognationi praeferens et quid- | |
| quid publice salutare non esset, priuatim alienum | |
| existimans—ob eas uirtutes primus omnium absens | |
| pontifex maximus factus est—, circumdata laeuo | |
| brachio togae lacinia, ex superiore parte Capitolii | 10 |
| summis gradibus insistens, hortatus est, qui saluam | |
| uellent rem publicam, se sequerentur. | |
| Tum opti- | 2.1 |
| mates, senatus atque equestris ordinis pars melior | |
| et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs inruere | |
| in Gracchum stantem in area cum cateruis suis et | |
| concientem paene totius Italiae frequentiam. Is | 5 |
| fugiens decurrensque cliuo Capitolino, fragmine | |
| subsellii ictus, uitam, quam gloriosissime degere | |
| potuerat, immatura morte finiuit. | |
| Hoc initium in urbe Roma ciuilis sanguinis gla- | 3.1 |
| diorumque impunitatis fuit. Inde ius ui obrutum | |
| potentiorque habitus prior, discordiaeque ciuium, | |
| antea condicionibus sanari solitae, ferro diiudicatae, | |
| bellaque non causis inita, sed prout eorum merces | 5 |
| fuit. | |
| Quod haud mirum est: non enim ibi consistunt | 4.1 |
| exempla, unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem | |
| recepta tramitem latissime euagandi sibi uiam fa- | |
| ciunt, et, ubi semel recto deerratum est, in praeceps | |
| peruenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod | 5 |
| alii fuit fructuosum. |