| Mandetur deinde memoriae seueritas iudi- | 2.8.1.1 |
| ciorum. Quippe C. Cato consularis, M. Catonis nepos, | |
| Africani sororis filius, repetundarum ex Macedonia | |
| damnatus est, cum lis eius <HS.> quattuor milibus | |
| aestimaretur: adeo illi uiri magis uoluntatem pec- | 5 |
| candi intuebantur quam modum, factaque ad consi- | |
| lium dirigebant et quid, non in quantum admissum | |
| foret, aestimabant. | |
| Circa eadem tempora, duo | 2.1 |
| Metelli fratres uno die triumphauerunt. Non minus | |
| clarum exemplum et adhuc unicum Fuluii Flacci, | |
| eius qui Capuam ceperat, filiorum, sed alterius in | |
| adoptionem dati, in collegio consulatus fuit; adop- | 5 |
| tiuus in Acidini Manlii familiam datus. Nam censura | |
| Metellorum patruelium, non germanorum fratrum | |
| fuit, quod solis contigerat Scipionibus. | |
| Tum Cimbri et Teutoni transcendere Rhenum, | 3.1 |
| multis mox nostris suisque cladibus nobiles. Per | |
| eadem tempora clarus eius Minucii, qui porticus, | |
| quae hodieque celebres sunt, molitus est, ex Scor- | |
| discis triumphus fuit. | 5 |