| Eodem tractu temporum nituerunt oratores | 2.9.1.1 |
| Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo | |
| Gracchi, C. Fannius, Carbo Papirius; nec praete- | |
| reundus Metellus Numidicus et Scaurus et ante | |
| omnes L. Crassus et M. Antonius; | 5 |
| quorum aetati | 2.1 |
| ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P. Sulpi- | |
| cius; nam Q. Mucius iuris scientia quam proprie | |
| eloquentiae nomine celebrior fuit. | |
| Clara etiam per idem aeui spatium fuere ingenia, | 3.1 |
| in togatis Afranii, in tragoediis Pacuuii atque Acii, | |
| usque in Graecorum ingeniorum comparationem | |
| euecti magnumque inter hos ipsos facientis operi | |
| suo locum, adeo quidem ut in illis limae, in hoc paene | 5 |
| plus uideatur fuisse sanguinis. | |
| Celebre et Lucilii | 4.1 |
| nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello | |
| eques militauerat. Quo quidem tempore iuuenes | |
| adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano | |
| militantes in iisdem castris didicere, quae postea | 5 |
| in contrariis facerent. | |
| Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuuenis, | 5.1 |
| sed opus belli ciuilis Sullanique post aliquot annos | |
| ab eo seniore editum est. | |
| Vetustior Sisenna fuit | 6.1 |
| Caelius, aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque | |
| Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non igno- | |
| remus eadem aetate fuisse Pomponium sensibus | |
| celebrem, uerbis rudem et nouitate inuenti a se | 5 |
| operis commendabilem. |