| Prosequamur nota seueritatem censorum | 2.10.1.1 |
| Cassii Longini Caepionisque, qui abhinc annos | |
| †CLVII† Lepidum Aemilium augurem, quod sex | |
| milibus <HS.> aedes conduxisset, adesse iusserunt. | |
| At nunc si quis tanti habitet, uix ut senator agnos- | 5 |
| citur: adeo natura a rectis in uitia, a uitiis in praua, | |
| a prauis in praecipitia peruenitur. | |
| Eodem tractu | 2.1 |
| temporum et Domitii ex Aruernis et Fabii ex Allo- | |
| brogibus uictoria fuit nobilis; Fabio, Pauli nepoti, | |
| ex uictoria cognomen Allobrogico inditum. Notetur | |
| Domitiae familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, | 5 |
| ita artata numero felicitas. VII ante hunc nobi- | |
| lissimae simplicitatis iuuenem, Cn. Domitium, fuere, | |
| singuli omnino parentibus geniti, sed omnes ad | |
| consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene | |
| omnes peruenerunt insignia. | 10 |