| Bellum deinde Iugurthinum gestum est | 2.11.1.1 |
| per Q. Metellum, nulli secundum saeculi sui. Huius | |
| legatus fuit C. Marius, quem praediximus, natus | |
| equestri loco, hirtus atque horridus uitaque sanctus, | |
| quantum bello optimus, tantum pace pessimus; | 5 |
| immodicus gloriae, insatiabilis, impotens semperque | |
| inquietus. | |
| Hic per publicanos aliosque in Africa | 2.1 |
| negotiantes criminatus Metelli lentitudinem, trahentis | |
| iam in tertium annum bellum, et naturalem nobi- | |
| litatis superbiam morandique in imperiis cupiditatem | |
| effecit ut, cum commeatu petito Romam uenisset, | 5 |
| consul crearetur bellique paene patrati a Metello, | |
| qui bis Iugurtham acie fuderat, summa committe- | |
| retur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit clarissi- | |
| mus et meritum <eius fidei> uirtutique cognomen | |
| Numidici inditum. | 10 |
| Vt paulo ante Domitiae familiae, | 3.1 |
| ita Caeciliae notanda claritudo est. Quippe intra | |
| XII ferme annos huius temporis consules fuere | |
| Metelli aut censores aut triumpharunt amplius | |
| duodecies ut appareat, quemadmodum urbium impe- | 5 |
| riorumque, ita gentium nunc florere fortunam, | |
| nunc senescere, nunc interire. |