| Deinde interiectis paucis annis tribuna- | 2.13.1.1 |
| tum iniit M. Liuius Drusus, uir nobilissimus, elo- | |
| quentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio | |
| animoque quam fortuna usus. | |
| Qui cum senatui | 2.1 |
| priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equi- | |
| tibus ad eum transferre ordinem—quippe eam | |
| potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in | |
| multos clarissimos atque innocentissimos uiros | 5 |
| saeuissent, tum P. Rutilium, uirum non saeculi | |
| sui, sed omnis aeui optimum, interrogatum lege | |
| repetundarum maximo cum gemitu ciuitatis dam- | |
| nauerant—, in iis ipsis quae pro senatu moliebatur, | |
| senatum habuit aduersarium, non intellegentem, | 10 |
| si qua de plebis commodis ab eo agerentur, ueluti | |
| inescandae illiciendaeque multitudinis causa fieri | |
| ut minoribus perceptis maiora permitteret. | |
| Denique | 3.1 |
| ea fortuna Drusi fuit ut malefacta collegarum eius | |
| quam optime ab ipso cogitata senatus probaret | |
| magis et honorem qui ab eo deferebatur sperneret, | |
| iniurias quae ab aliis intendebantur aequo animo | 5 |
| reciperet et huius summae gloriae inuideret, illorum | |
| modicam ferret. |