| Tum conuersus Drusi animus, quando | 2.14.1.1 |
| bene incepta male cedebant, ad dandam ciuitatem | |
| Italiae. Quod cum moliens reuertisset e foro, immensa | |
| illa et incondita, quae eum semper comitabatur, | |
| cinctus multitudine, in atrio domus suae cultello | 5 |
| percussus, qui adfixus lateri eius relictus est, intra | |
| paucas horas decessit. | |
| Sed cum ultimum redderet | 2.1 |
| spiritum, intuens circumstantium maerentiumque | |
| frequentiam, effudit uocem conuenientissimam | |
| conscientiae suae: 'Ecquandone, inquit, propinqui | |
| amicique, similem mei ciuem habebit res publica?' | 5 |
| Hunc finem clarissimus iuuenis uitae habuit; cuius | 3.1 |
| morum minime omittatur argumentum. Cum aedi- | |
| ficaret domum in Palatio, in eo loco ubi est quae | |
| quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Sta- | |
| tilii Sisennae est, promitteretque ei architectus | 5 |
| ita se eam aedificaturum ut libera a conspectu | |
| immunisque ab omnibus arbitris esset neque quis- | |
| quam in eam despicere posset 'tu uero, inquit, si | |
| quid in te artis est, ita compone domum meam ut, | |
| quidquid agam, ab omnibus perspici possit.' | 10 |