| Mors Drusi iam pridem tumescens bellum | 2.15.1.1 |
| excitauit Italicum; quippe L. Caesare et P. Rutilio | |
| consulibus, abhinc annos CXX, uniuersa Italia, | |
| cum id malum ab Asculanis ortum esset—quippe | |
| Seruilium praetorem Fonteiumque legatum occi- | 5 |
| derant—ac deinde a Marsis exceptum in omnes | |
| penetrasset regiones, arma aduersus Romanos cepit. | |
| Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima. | 2.1 |
| Petebant enim eam ciuitatem cuius imperium armis | |
| tuebantur: 'per omnes annos atque omnia bella | |
| duplici numero se militum equitumque fungi neque | |
| in eius ciuitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum | 5 |
| peruenisset fastigium per quod homines eiusdem et | |
| gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire | |
| posset.' | |
| Id bellum amplius CCC milia iuuentutis | 3.1 |
| Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores | |
| fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei | |
| Magni pater, C. Marius, de quo praediximus, L. Sulla | |
| anno ante praetura functus, Q. Metellus, Numidici | 5 |
| filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat; | |
| quippe expulsum ciuitate a L. Saturnino tribuno pl., | 4.1 |
| quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, | |
| auctoritate senatus, consensu rei publicae restituit | |
| patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut | |
| causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Numi- | 5 |
| dicus. |