| Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces | 2.16.1.1 |
| Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pon- | |
| tidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius | |
| Mutilus. | |
| Neque ego uerecundia domestici sanguinis | 2.1 |
| gloriae quidquam, dum uerum refero, subtraham. | |
| Quippe multum Minati Magii, ataui mei, Aecula- | |
| nensis, tribuendum est memoriae; qui, nepos Decii | |
| Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fide- | 5 |
| lissimi uiri, tantam hoc bello Romanis fidem praesti- | |
| tit ut, cum legione quam ipse in Hirpinis conscrip- | |
| serat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet, | |
| Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque | |
| occuparet; | 10 |
| cuius de uirtutibus cum alii, tum maxime | 3.1 |
| dilucide Q. Hortensius in annalibus suis rettulit. | |
| Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam | |
| rettulit ipsum uiritim ciuitate donando, duos filios | |
| eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur. | 5 |
| Tam uaria atque atrox fortuna Italici belli fuit | 4.1 |
| ut per biennium continuo duo Romani consules, | |
| Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occi- | |
| derentur, exercitus populi Romani multis in locis | |
| funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo | 5 |
| habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium | |
| legerant quod appellarent Italicam. Paulatim deinde | |
| recipiendo in ciuitatem qui arma aut non ceperant | |
| aut deposuerant maturius uires refectae sunt, Pom- | |
| peio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque | 10 |
| rem populi Romani restituentibus. |