| Per ea tempora Mithridates, Ponticus | 2.18.1.1 |
| rex, uir neque silendus neque dicendus sine cura, | |
| bello acerrimus, uirtute eximius, aliquando fortuna, | |
| semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, | |
| odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque | 5 |
| in ea omnibus ciuibus Romanis | |
| quos quidem eadem | 2.1 |
| die atque hora redditis ciuitatibus litteris ingenti | |
| cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, | |
| quo tempore neque fortitudine aduersus Mithrida- | 3.1 |
| tem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par | |
| fuit—horum fidem Mytilenaeorum perfidia illu- | |
| minauit qui M'. Aquilium aliosque Mithridati uinctos | |
| tradiderunt quibus libertas in unius Theophanis | 5 |
| gratiam postea a Pompeio restituta est—cum | |
| terribilis Italiae quoque uideretur imminere, sorte | |
| obuenit Sullae Asia prouincia. | |
| Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur— | 4.1 |
| quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exer- | |
| cituque Romano obsidebatur, uelut paeniteret eius | |
| fidei quam omnium sanctissimam bello praestiterat | |
| Punico— | 5 |
| P. Sulpicius, tribunus plebis, disertus, | 5.1 |
| acer, opibus, gratia, amicitiis, uigore ingenii atque | |
| animi celeberrimus, cum antea rectissima uoluntate | |
| apud populum maximam quaesisset dignitatem, | |
| quasi pigeret eum uirtutum suarum et bene consulta | 5 |
| ei male cederent, | |
| subito prauus et praeceps <se> | 6.1 |
| C. Mario post LXX. annum omnia imperia et omnes | |
| prouincias concupiscenti addixit legemque ad popu- | |
| lum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario | |
| bellum decerneretur Mithridaticum, aliasque leges | 5 |
| perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae | |
| ciuitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium | |
| eundemque Sullae generum per emissarios factionis | |
| suae interfecit. |