| Ille senatus dies quo haec acta sunt | 2.35.1.1 |
| uirtutem M. Catonis, iam multis in rebus conspicuam | |
| atque praenitentem, in altissimo illuminauit. | |
| Hic | 2.1 |
| genitus proauo M. Catone, principe illo familiae | |
| Porciae, homo uirtuti simillimus et per omnia ingenio | |
| diis quam hominibus propior, qui numquam recte | |
| fecit ut facere uideretur, sed quia aliter facere non | 5 |
| potuerat, cuique id solum uisum est rationem habere | |
| quod haberet iustitiae, omnibus humanis uitiis | |
| immunis semper fortunam in sua potestate habuit. | |
| Hic, tribunus pl. designatus et adhuc admodum | 3.1 |
| adulescens, cum alii suaderent ut per municipia | |
| Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter | |
| ultimos interrogatus sententiam, tanta ui animi | |
| atque ingenii inuectus est in coniurationem, eo | 5 |
| ardore oris orationem omnium lenitatem suaden- | |
| tium societate consilii suspectam fecit, | |
| sic impen- | 4.1 |
| dentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione | |
| status publici pericula exposuit, ita consulis uirtu- | |
| tem amplificauit ut uniuersus senatus in eius senten- | |
| tiam transiret animaduertendumque in eos, quos | 5 |
| praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius | |
| Catonem prosequerentur domum. | |
| At Catilina non | 5.1 |
| segnius uita abiit quam sceleris conandi consilia | |
| inierat: quippe, fortissime dimicans, quem spiritum | |
| supplicio debuerat, reddidit. |