| Per id tempus, a Q. Metello Creta | 2.34.1.1 |
| insula in populi Romani potestatem redacta est | |
| quae, ducibus Panare et Lasthene XXIIII milibus | |
| iuuenum coactis, uelocitate pernicibus, armorum | |
| laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberri- | 5 |
| mis, per triennium Romanos exercitus fatigauerat. | |
| <Ne> ab huius quidem usura gloriae temperauit | 2.1 |
| animum Cn. Pompeius quin uictoriae partem cona- | |
| retur uindicare. Sed et Luculli et Metelli trium- | |
| phum, cum ipsorum singularis uirtus, tum etiam | |
| inuidia Pompei apud optimum quemque fecit fauora- | 5 |
| bilem. | |
| Per haec tempora, M. Cicero, qui omnia incre- | 3.1 |
| menta sua sibi debuit, uir nouitatis nobilissimae et, | |
| ut uita clarus, ita ingenio maximus, qui effecit ne, | |
| quorum arma uiceramus, eorum ingenio uinceremur, | |
| consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et | 5 |
| aliorum utriusque ordinis uirorum coniurationem | |
| singulari uirtute, constantia, uigilia curaque aperuit. | |
| Catilina metu consularis imperii urbe pulsus est; | 4.1 |
| Lentulus, consularis et praetor iterum, Cethegusque | |
| et alii clari nominis uiri, auctore senatu, iussu consu- | |
| lis, in carcere necati sunt. |