| Cum esset in fine bellum piraticum | 2.33.1.1 |
| [cum] et L. Lucullus, qui ante septem annos ex | |
| consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat | |
| magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithri- | |
| datem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum | 5 |
| liberarat uictoria, Tigranem, regum maximum, in | |
| Armenia uicerat ultimamque bello manum paene | |
| magis noluerat imponere quam non potuerat, qui | |
| alioqui per omnia laudabilis et bello paene inuictus | |
| pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc | 10 |
| administraret, Manilius tribunus pl., semper uenalis | |
| et alienae minister potentiae, legem tulit ut bellum | |
| Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. | |
| Accepta ea magnisque certatum inter impera- | 2.1 |
| tores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam | |
| pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupidi- | |
| tatem obiiceret imperii neuterque ab eo quo argue- | |
| batur mentitus argui posset. | 5 |
| Nam neque Pompeius, | 3.1 |
| ut primum ad rem publicam aggressus est, quemquam | |
| animo parem tulit et, in quibus rebus primus esse | |
| debebat, solus esse cupiebat—neque eo uiro quis- | |
| quam aut alia omnia minus aut gloriam magis | 5 |
| concupiit, in appetendis honoribus immodicus, in | |
| gerendis uerecundissimus, ut qui eos ut libentissime | |
| iniret, ita finiret aequo animo et, quod cupisset, | |
| arbitrio suo sumeret, alieno deponeret— | |
| et Lu- | 4.1 |
| cullus, summus alioqui uir, profusae huius in aedi- | |
| ficiis conuictibusque et apparatibus luxuriae primus | |
| auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum | |
| suffossis montibus in terras mare haud infacete | 5 |
| Magnus Pompeius Xerxen togatum uocare adsueue- | |
| rat. |