| Digna est memoria Q. Catuli cum aucto- | 2.32.1.1 |
| ritas tum uerecundia. Qui, cum dissuadens legem | |
| in contione dixisset esse quidem praeclarum uirum | |
| Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae | |
| neque omnia in uno reponenda adiecissetque: 'Si | 5 |
| quid huic acciderit, quem in eius locum substitui- | |
| tis?', succlamauit uniuersa contio: 'Te, Q. Catule.' | |
| Tum ille uictus consensu omnium et tam honorifico | |
| ciuitatis testimonio e contione discessit. | |
| Hic hominis | 2.1 |
| uerecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, | |
| quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem | |
| et aduersarium uoluntatis suae uero testimonio | |
| fraudare noluit. | 5 |
| Per idem tempus, Cotta iudicandi munus, quod | 3.1 |
| C. Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab | |
| illis ad senatum transtulerant, aequaliter in | |
| utrumque ordinem partitus est; Otho Roscius lege | |
| sua equitibus in theatro loca restituit. | 5 |
| At Cn. Pom- | 4.1 |
| peius, multis et praeclaris uiris in id bellum adsump- | |
| tis discriptoque paene in omnes recessus maris | |
| praesidio nauium, breui inexsuperabili manu terra- | |
| rum orbem liberauit praedonesque per multa ac | 5 |
| multis locis uictos circa Ciliciam classe adgressus | |
| fudit ac fugauit; | |
| et quo maturius bellum tam late | 5.1 |
| diffusum conficeret, reliquias eorum contractas in | |
| urbibus remotoque mari loco in certa sede consti- | |
| tuit. | |
| Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore | 6.1 |
| satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum | |
| auctorem faceret; data enim facultate sine rapto | |
| uiuendi, rapinis arcuit. |