| Conuerterat Cn. Pompei persona totum | 2.31.1.1 |
| in se terrarum orbem et per omnia maior ciue habe- | |
| batur. Qui, cum consul perquam laudabiliter iurasset | |
| se in nullam prouinciam ex eo magistratu iturum | |
| idque seruasset, | 5 |
| post biennium A. Gabinius tri- | 2.1 |
| bunus legem tulit ut, cum belli more, non latroci- | |
| niorum, orbem classibus iam, non furtiuis expedi- | |
| tionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae | |
| urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos | 5 |
| mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus | |
| prouinciis cum proconsulibus usque ad quinqua- | |
| gesimum miliarium a mari. | |
| Quo senatus consulto | 3.1 |
| paene totius terrarum orbis imperium uni uiro defere- | |
| batur; sed tamen idem hoc ante †biennium† in | |
| M. Antonii praetura decretum erat. | |
| Sed interdum | 4.1 |
| persona ut exemplo nocet, ita inuidiam auget aut | |
| leuat. In Antonio homines aequo animo passi erant; | |
| raro enim inuidetur eorum honoribus quorum uis | |
| non timetur: contra in iis homines extraordinaria | 5 |
| reformidant qui ea suo arbitrio aut deposituri aut | |
| retenturi uidentur et modum in uoluntate habent. | |
| Dissuadebant optimates, sed consilia impetu uicta | |
| sunt. |