| Tum M. Perpenna praetorius, e proscrip- | 2.30.1.1 |
| tis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter | |
| cenam Oscae interemit Romanisque certam uicto- | |
| riam, partibus suis excidium, sibi turpissimam | |
| mortem pessimo auctorauit facinore. | 5 |
| Metellus et | 2.1 |
| Pompeius ex Hispaniis triumphauerunt; sed Pom- | |
| peius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, | |
| ante diem quam consulatum iniret, curru urbem | |
| inuectus est. | 5 |
| Quem uirum quis non miretur per tot | 3.1 |
| extraordinaria imperia in summum fastigium euectum | |
| iniquo tulisse animo, C. Caesaris <absentis> in altero | |
| consulatu petendo senatum populumque Romanum | |
| rationem habere: adeo familiare est hominibus | 5 |
| omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et inuidiam | |
| rerum non ad causam, sed ad uoluntatem perso- | |
| nasque dirigere. | |
| Hoc consulatu Pompeius tribu- | 4.1 |
| niciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem | |
| sine re reliquerat. | |
| Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, | 5.1 |
| LXIIII fugitiui e ludo gladiatorio Capua profugientes | |
| duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Ve- | |
| suuium montem petiere, mox in dies crescente mul- | |
| titudine grauibus uariisque casibus adfecere Italiam. | 5 |
| Quorum numerus in tantum aduleuit ut, qua ultimo | 6.1 |
| dimicauere acie, XLaCCC hominum se Romano | |
| exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes | |
| M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium <consensu> | |
| principem. | 5 |