| Sub aduentum in Italiam L. Sullae | 2.29.1.1 |
| Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius quem magni- | |
| ficentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico | |
| praediximus, XXIII annos natus, abhinc annos | |
| CXIII, priuatis ut opibus, ita consiliis magna ausus | 5 |
| magnificeque conata executus, ad uindicandam resti- | |
| tuendamque dignitatem patriae Firmum ex agro | |
| Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus | |
| erat, contraxit exercitum. | |
| Cuius uiri magnitudo | 2.1 |
| multorum uoluminum instar exigit, sed operis modus | |
| paucis eum narrari iubet. | |
| Fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriae, | |
| forma excellens, non ea qua flos commendatur | 5 |
| aetatis, sed ea dignitate constantiaque <quae> in | |
| illam conueniens amplitudinem fortunamque eius | |
| ad ultimum uitae comitata est diem; | |
| innocentia | 3.1 |
| eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius; | |
| potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, | |
| non ui ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello | |
| peritissimus, ciuis in toga, nisi ubi uereretur ne quem | 5 |
| haberet parem, modestissimus; amicitiarum tenax, | |
| in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fide- | |
| lissimus, in accipienda satisfactione facillimus; po- | |
| tentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus, | |
| paene omnium uitiorum expers, nisi numeraretur | 4.1 |
| inter maxima in ciuitate libera dominaque gentium | |
| indignari, cum omnes ciues iure haberet pares, | |
| quemquam aequalem dignitate conspicere. | |
| Hic a | 5.1 |
| toga uirili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, | |
| parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium | |
| singulari rerum militarium prudentia excoluerat | |
| ita ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius | 5 |
| timeretur ualidius . . . |