| Paulo ante quam Sulla ad Sacripor- | 2.28.1.1 |
| tum dimicaret, magnificis proeliis partium eius | |
| uiri hostium exercitum fuderant, duo Seruilii apud | |
| Clusium, Metellus Pius apud Fauentiam, M. Lu- | |
| cullus circa Fidentiam. | 5 |
| Videbantur finita belli | 2.1 |
| ciuilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. | |
| Quippe dictator creatus—cuius honoris usurpatio | |
| per annos CXX intermissa; nam proximus post | |
| annum quam Hannibal Italia excesserat uti appa- | 5 |
| reat populum Romanum usum dictatoris haut metu | |
| desiderasse alio quo timuisset potestatem—imperio, | |
| <quo> priores ad uindicandam maximis periculis | |
| rempublicam olim usi erant, eo <in> immodicae | |
| crudelitatis licentiam usus est. | 10 |
| Primus ille, et utinam | 3.1 |
| ultimus, exemplum proscriptionis inuenit ut, in | |
| qua ciuitate petulantis conuicii iudicium †historiarum | |
| ex alto †redditur, in ea iugulati ciuis Romani publice | |
| constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet | 5 |
| qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam | |
| ciuis uberius foret praemium fieretque quisque | |
| merces mortis suae. | |
| Nec tantum in eos qui contra | 4.1 |
| arma tulerant, sed in multos insontes saeuitum. | |
| Adiectum etiam ut bona proscriptorum uenirent | |
| exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum | |
| honorum iure prohiberentur simulque, quod indi- | 5 |
| gnissimum est, senatorum filii et onera ordinis | |
| sustinerent et iura perderent. |